

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 3: Versus 19
In lege.Lex aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, ut ibi:Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de eo quae scripta erant in lege et prophetis et psalmis[Luc. XXIV; Joan. X; Psal. 81.]. Nonnunquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait:In lege vestra scriptum est. Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnesEt alibi:Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis[Joan. XV; Psal. 34.].Ut omne os obstruatur,etiam Judaeorum a sua gloria jactantium se pro meritis suis ad fidem venisse; vel ita obstruatur os Judaeorum, sicut superius gentilium qui de bona natura se jactabant.